- RUDIS
- RUDISvirga rudis ac impolita, seu baculus gladiatorius, quô prima pugnae rudimenta Gladiatores olim meditabantur, unde et nomen: Certaminis enim initiô, ubi praelusuriis armis utebantur, postquam inter se Rudibus bavissent, ad decretoria deiu tela nudumque ferrum sese accingebant. Quod si triennium integrum (de damnatis in Ludum loquor) victi non essent, hôc baculô, propter fortitudinem, donabantur, in signum immunitatis ab istiusmodi cruentis pugnis: quemadmodum si quin quennii spatiô superiores semper evasissent, Pileum, cum libertate omnimoda ac civitatis iure, adepti sunt. Unde Rude donari, apud Horat. l. 1. Ep. 1. v. 2. Vide Lipsium, Saturnal. l. 2. c. 23. et Rudiarii, hôc modô liberati. Alii tricesimô aetatis annô Gladiatoribus Rudem concedi consuevisse, dicunt. Aliud autem erat Missio, item Palma,de quibus suô locô dictum est. Vide quoqueThom. Godwyn. Antholog. Rom. l. 2. sect. 3. c. 10. et supra, voce Battualia. At Rudis Terra, quae numquam proscissa est, cui Novalis opponitur, seu νεαςίμη, quae, ubi primâ aratione denuo proscissa est, iam arata fuit et consita. Ita enim vocari ait Varro, l. 1. RR. c. 44. priusquam secundâ aratione novetur rursus. Sic idem est Novale ac Vervactum. Sic autem is, Illud quoque, inquit, multum interest in rudi terra, an in ea seras, quae quotannis obsita sit, quae vocatur restibilis: an in vervacto, quae interdum requiêrit, i. e. in terra proscissa ac novali etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 724. uti de Ruditatis convitio, quô Christiani olim a Gentilibus asperfi, supra voce Agrestes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.